Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tinentiis suis, domui S. Sepulcliri possidendas, tempore Ducatus nostri, in Slauonia iure perpe­tuo contulimus, et in manibus Praepositi Nico­lai, qui tunc temporis eidem domui tam in Polo­nia, quam in Regno Ilungariae praeerat, per pre­staldum nostrum, nomine Ofen, de villa Pagh, feeimus assignari. Postmodum vero in Regni so­lium, solius Dei miseratione, sublimati, tam a no— bis, quam ab antecessoribus nostris eidem donuii in Regno Ilungariae collata, auctoritate regia con­firmanda duximus. Praedictarum vero septem vil­larum sunt super Glogonitzam tres ; A*idelicet vil­la Cosmen, villa Poren, villa Vjssumeni ; in Sta­liza villae duae ; seilicet villa Proklanza, et villa Sidouina; et ibi prope est villa Durte, supra Re­sina fluuium; septima villa videlieet Deuse — — Praeterea eandem domumtanta donauimus praero­gatiua libertatis, vt nullus eam aliquo exactionis genere, audeat aggrauare ; neque de rebus , vel vineis eius exigere tributum, vel aliam pensionem; omnibus etiam liberis hominibus, siue hospitibus, siue indigenis, supra terram domus supradictae liabitare volenlibus, liberam ibi sub potestate re­gia comrnorandi tribuimus facultatem. Domum quoque eiusdem, dominici sepulchri in Marchia simili priuilegio duximus muniendam. Vt vero cu­iuslibet tributi sit exactione immunis ; neque de rebus ipsius aliqua pensio, neque de vineis exi­gatur decetero, contribuimus. Ilanc enim liberta­tein sibi quondam concesserat recolendae memo­riae frater noster, vt in authentico ipsius nobis constat, quod magister eiusdem domus nostro con­spectui praesentauit. Vt autem haec a nobis facta concessio nullis vnquam temporibus valeat retra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom