Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tus episcopus non videbatur apud bonos et graues de illo crimine infamatus, quum episcopi sui, super lioc ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso curauerint perliibere, tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et emulis processisse, sicut superius est expressum. Vnde Cum anteacta eius vita commendabilis appareret, et huiusmodi facinus incredibile videretur; non credebamus ei purgationem aliquam indicendam. Ceterum , quia procurator instabat, compulsi fuimus non iuris necessitate; sed importunitate petentis, vt per vos ei purgationem canonicam cum duobus episcopis, et tribus abbatibus mandaremus kidici; quamuis eidem procuratori fuerimus protestati, quod ex alia quoque caussa talis petitio minus prouide tunc fiebat; quia videlicet Strigoniensis ecclesie suffraganei vix eodem tempore purgarent eundem; quia in facto postulationis contradicebant eidem , et suffraganei Colocensis ecclesie ipsum minime tunc purgarent; quia inter eum et Colocensem Archiepiscopum deStrigoniensi metropoli contentio videbatur. Vnde cum non sint alii pontifices in Hungaria, merito videbatur, quod per episcopos regni sui non posset in articulo illo se purgare. Propterea non absurde presumitur a quibusdam , quod id non tam pro ipso, quam contra ipsum petebatur in fraudem , presertim cum ipse non mandauerit hoc petendum. Ex litteris autem vnius vestrum accepimus, quod, quum reliquus in expeditione cum rege inRuteniam processisset, idem episcopus ad presentiam eius accedens, vnum de coepiscopis secum ndjuxit , qui eum purgare volebat; et alius coepiscopus scripsit illi, quod , quum foret ab ea, qua detinebatur,