Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 120G. F.iusdem Innocentii in causa Calani , Quinque - Ecclesiensis Episcopi , sententia. Irmocentius PP. III. venerabili fratri — Cenadiensi e|)iscopo, et dilecto filio — abbati de Cikedor, salutem et apostolicam benedictionem. Quum in iuuentute sua venerabilis frater noster C. Quinqueeelesiensis episcopus adeo se maturum , et lionestum, et prouidum exliibuerit , vt propler suauem sue probitatis odoretn, al) ecclesia Romana meruerit ornamento pallii decorari; non est de leui credendum, quod postquam adsenilem peruenit aetatem, turpiter abiecerit iugum -domini, fetores et feditates libidinis amplexando: quum labes liuiusmodi, que nonnunquam in iuuentute contraliitui', in senectute frequentius expietur. Quis preterea de facili crederet, quod vir preditus scientia litterarum, proprie salutis oblitus , ad eam passionis ignominiam se conuerteret, vt cum propria nepte, abominabilem perpetraret incestum; quum eliam secundum sententiam ethnicorum naturale fedus inter tales personas nihil permittat seni criminis suspicari ? Licet igitur iUustris memoriae rex Henricus eundem episcopum nobis interdum per liuncios, et litteras de tali crimine detulisset, suppliciter postulans, et instanter, vt malum huiusinodi perniciosuin extemplo de Ilungarica ecclesia tolleremus; quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, quum ipsum, tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota prouincia manifestum; noluimus aures nostras malignis delationibus inclinare, sed, vt probaremus spiritus , si essent ex Deo, bon. mem. Geuriensi Episcopo dedimus in mandatis, vt prudenter et caule, a coe-