Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
culis iam elapsis; quod etiara in diebus suis vterque processit; et sobolem ex illa copula susceperunt; nec possent sine grauissimo scandalo separari, quum nullus contra idem matrimonium appareat accusator. Quia vero nobis non constitit de praemissis ; fraternitati Vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praeinissis veritas suffragatur, eisdem, auctoritate nostra, dispensationis gratiam impendentes , mandetis , vt in simul de cetero libere permaneant, et licenter. Datum Ferentini VII. idus Iunii, pontificatus nostri anno nono. Apud Dobner Monura. Tom. H. p. 363. E reg. anni JX. epi. 74. n. 2. Katona Hist. Ciit. T. V. p. 36. A. Ch. 1206. Fragmentarii extractus litterarum Innocentii PP. III. , quibus bona Abbatiae S. Mariae de monte reddi , et percussores monachorum eiusdem Ecclesiae excommunicari iubet. Innocentii Papae III. litterae bullatae, ad Arcliiepiscopum Strigoniensem, et Episcopum Iaurinensem, vt possessiones Abbatiae Sanctae Mariae de Kethel, ordinis Cisterciensium, j>er vim a quibusdam occupatas et distractas eidem Abbatiae restitui faciant. Datum Romae apud Sanctum Petrum Idibus Februarii, Pontilicatus anno IX. Eiusdem Innocentii III. PP. litterae bullatae, quibus quemdam P ide Vkas et alios quosdam, de Curumzue, Iaurinensis Diaecesis, qui occupatis Abbatiae S. Mariae bonis quosdam Ordinis Cisterciensis Fratres percusserunt, excommunicat. Datum Romae ad Sanctum Petrum Jdibus Februarii Pontificatus anno nono. Eistat vtraque in Originali in Tabuia Camerae regiae Aulicae - Hungaricae.