Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
lis referebant militiae, dissipatis, * ) publica nutabat securitas, priuatorum libertas in licentiam excessit: constitutio ideo Regni instauranda, regimen pontificium subeundum ipsi fuit; aliis vero iurium suorum praesidium domi, forisque anxie conquirendum. En scriptorum solennium, quae tomus tertius exhibet , auctioris numeri fontem, causas et occasionem. Euentus, sub regimine Andreae sat diuturno, caedes Gertrudis reginae ; cruce signata in terram sacram eius profectio; constitutio regni ciuilis, et ecclesiastica solenni diplomate repetitim decreta; Equitum Teutonicorum concessis sedibus depulsio; interdicti denique, ac excommunicationis censura, qua Rex, et regnum perculsum fuit, sunt prae ceteris memoria digniores; in his proin illustrandis eo maiori me oportuit versari diligentia, quo remissius momenta illa *) Dum quorumdam nostrorum Principum consilio, terrac nostrae statum , ab antiquis iUibate conseruatum , alterantes, castra , comitatus , et ceteros totius opulentae Hungariae prouentus, in perpetuas hereditates , r.ostris Baronihus, et miJitibus distribuimus —- pucificc possidendos. " Dipl. A. 1218.