Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

in maiori contradictione, quam prius, non solum " Canonicoruin, sed suiFraganeorum etiam, ipso re­ge aduerse parti fauente , predictum Quinqneec­clesiensem episcopum postulassent. Auditis igitur his et aliis , que fuerunt, hinc et inde propo­sita, et habito super his cum fratribus nostris diligenti tractatu, intelleximus , quod etsi neutra esset postulatio approbanda, iuxta tenorem tamen posterioris rescripti , ad nos de cetero Strigoni­ensis Ecclesie prouisio pertineret. Quia vero nos plenam de personis ipsius regni notitiam habeba­mus, ideoque non poteramus , salua conscientia nostra , eidem ecclesie in alia persona, quae de Regno Vngariae originem duceret , congrue pro­uidere , nec vellemus ei preficere alienum, quam­uis regularius et honestius videretur, si sulfraga­neus ad metropolim suam ascenderet, quam Archi­Episcopus a metropoli admetropolim transferretur ; partem tamen elegimus potiorem, vt eumdem Ar­chi-Episcopum, in quem omnes, quorum consen­sus in electione, vel postulatione Pastoris requiri­tur, licet temporibusdiuersis, conuenerant, avin­culo, quo tenebatur, Colocens. Ecclesiae absol­uentes, ad metropolim Strigoniensem transferimus, et ei licentiam tribuimus transeundi, palleum ei ad nomen et vsum eiusdem Ecclesie transmissuri. Monemus igitur discretionern vestram attentius el per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus eidem Archi-Episcopo reuerentiam ct obedientiam debitam impendentes, salubria monita, et mandata ipsius recipiatis salubriter, et inuiolabiliter obser­uetis, vt et ipse paternum vobis exhibere teneatur affecturn, si deuotionern apud vos inuenerit filia­letn, et nos deuotionern vestram commendare rae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom