Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
a postulatione , quam nolns jpresentaueratis communiter , temere recedentes , aliis persistentibus in eadem, et ad sedem apostolicam appellantibus, predictum Quinqueecclesiensem Episcopum in archiepiscopum postularunt , quorum votis nullus suffraganeorum assensit , excepto duntaxat episcopo Nitri. Et licet carissimus in Christo filius noster A. Vngariae rex illustris , tunc Dux, et regni Vngariae L. (Ladislai) nepotis sui regis nomine, cuius tutelam et regni curam ipsi ifrater eius commiserat, gubernator, precum suarum primitias ad nos pro predicti Colocen. postulatione transmiserit , post modum tamen pro Quinqueecclesiensi Episcopo ad Strigoniensem metropolim transferendo nobis per litteras suas humiliter supplicauit. Nos ergo super postulatione ipsa cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, quoniam inuenimus earn post appellationes, ad nos legitime interpositas, in multa discordia non solum suffraganeorum, veruin etiam Canonicorum Strigoniensis Ecclesie, contra formarn mandati nostri, regulari ordine pretermisso, temere celebratam; illam, .exigente iustitia, non duximus admittendam, sed vobis dedimus in mandatis , vt ad prouidendum vobis pastorem idoneum per electionem canonicam , vel postulationem concordem, requisito suffraganeorum assensu , si esset de antiqua et approbala consuetudine requirendus, inframensem, post susceptionem litterarum nostrarum, procedere curaretis. Alioquin ex tunc, ne gregi dominico deesset diutius cura pastoris, nos ipsi prouideremus ecclesie viduate, secundum oflicii nostri debitum ex plenitudine apostolice potestatis. Verum antequam ad vos nostrae littere peruenirent, innitentes mandato priori, suffraganeos, qui erant in re-