Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
subsidium profecturum; et moneremus eosdem, vt se tuoComitatui adiungentes, tecum votum peregrinationis exsequantur assumtae. Nos ergo de tua exaltatione gaudentes, et illi gratiarum exhihentes multiplices actiones, qui ad praefatae terrae succursum vota tua ex clementia bonitatis suae praeuenit, ipsum suppliciter exoramus, vt adiu<uando eadem prosequatur , et cruce signatis, qui ad saepe dictae sanctae terrae subsidium terrestri proposuerunt itinere proficisci, nostris litteris exhortamur, vt circa Pascha iter arripiant, tecum ad saepe dictae terrae subsidium profecturi. Tu ergo caueas diligenter, ne per hoc terrae sacrae retardetur succursus, qui multa est procuratus sollicitudine et labore; qnoniam hoc in Dei oflensam, apostolicae sedis iniuriam, et tui sempiternum opprobrium redundaret, quod et a nobis non posset in patientia tolerari. Super eo vero, quod de Regno et natis tuis deliberatione prouida ordinasti , exsultantes in Domino, gratias agimus bonorum omnium largitori, a quo huiusmodi dispositio creditur prouenisse. De aliis equidem quae a nobis eisdem litteris postulasti, venerabilis frater noster H. Ostiensis Episcopus A. S. L. quum illuc venerit, cognita veritate, et consideratis circumstantiis vniuersis, auctoritate nostra statuet, quod apostolicae sedis honori, et tuae saluti viderit expedire. Datum Laterani III. Kalend. Februarii Pontificatus nostri A. I. Apud Rajnaldum ad Annum MCCXVJI. nro. II. III. ex Honorii L, I. Epist. 211. Katona H. C. T» T. p. 231.