Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

uinciae, et Decano et Archi-Diacono Strigoniensi, CoJocensi A. Episcopo, et Suffraganeis eius, et Magistris eiusdera Prouinciae , et Decano et Archi diacono Colocensi. — Inter caetera, quae adsuc­cursum Ierosolymitanae Prouinciae statuta fuerant, in concilio generali , lioc de communi consensu omnium Praelatorum il)idem praesentiuin fuit sa­lubriter ordinatum, yt omnes omnino clerici , tam subditi, quam praelati, vicesimam ecclesiasticorum prouentuum vsque ad triennium integre conferant in subsidium terrae sanctae, per manus eorum, qui ad hoc apostolica prouidentia fuerint ordinati, quibusdam duntaxat religiosis exceptis, ab hac prae­statione merito eximendis; illisque similiter , qui assumpto, velassumendo crucis signaculo suntper­sonaliter profecturi; ad quod omnes fideliter ob­seruandum per excommiinicationis sententiam, de­cretumest, esse ligatos ; ita quod illi, qui super hoc fraudem scienter commiserunt, sententiam ex­communicationis incurrant. Vt igitur hoc salutare statutum debitum consequatur effectum, dilectis filiis, Magistris domorum militiae Templi et Ho­spitalis Ierosolymitani — — constitutis, et — Cantori, et — Thesaurario — hanc sollicitudi­nem duximus committendam; dantes eis plenariam potestatem eligendi et ordinandi duos idoneos cle­ricos siue plures, ac etiam duos fratres vnum tem­pli et alium hospitalis, quos auctoritate nostra per Prouinciam vestram transmittant cum suarum te­stimonio litterarum, ad ipsam vicesimam colligen­dam. Quo circa fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus vestris et subditorum Vestrorum redditibus, a tempore in concilio praefinito, diligentius computatis, parati

Next

/
Oldalképek
Tartalom