Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ctitas Vestra, quod Galiciae Principes et populus, nostrae ditioni subiecti, humiliter a nobis postularunt, vt fdium nostrum Colomanum ipsis in regem praeficeremus, in vnitate et obedientia Sanctae Romanae Ecclesiae perseueraturis in posterum , saluo tamen eo, quod fas illis sit a ritu proprio (graecanico) non recedere. Verum ne tam expediens nobis et vobis illorum propositum ex dilatione sustineat impedimentum , quod quidem multis de causis accidere posse, constat, si legatum, ad hoc exsequendum a latere Vestro destinatum, praestolamur; a Sanctitate Vestra postulamus, quatenus Venerabili in Christo patri nostro I. Strigoniensi Archiepiscopo , detis in mandalis , vt apostolica fretus auctoritate , dictum filium nostrum eis in regem inungat, et sacramentum super obedientiam , Sacrae Romanae ecclesiae exhibendam, ab eodem recipiat. Praeterea innotescere voluimus vestrae Paternitati, nos ad proficiscendum Ilierosof) mas, sicut et tenemur , studiose intendere, et omni diligentia festinare. Ideoque regni nostri curam, cuius principes ad dissentiendum proni sunt, et filiorum nostrorum tutelam, quorum aetas patrono indiget, venerabili patri nostro in Christo I. Strigoniensi Archiepiscopo, qui et dignitate ceteris praeeminet, et fidei constantia probatus est , cum aliquibus aliis, quorum prouidentia, et in re-' cessu , et post recessum nostrum, crediimis regnum plena tranquiliitate potiri immutabiiiter, possimus commendare. Qtiapropter rogamus paternitatem Vestram , quatenus compatiendo nostris necessitatibus , ipsum ab onere accedendi ad vos habeatis excusalum. Venerabiles autem viros, Quinqueecclesiensem et Geuriensem, episco-