Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
iugo seruitutis exemtum, vt nulli omnino seruill conditioni subiaceat, nisi ipse, vel sui posteri ab Ecclesia se alienare voluerint. Libertinos contulit minoris libertatis, quorum officiumest, stare ad omnem nutum prepositi, vel fratrum. Horum kec sunt nomina: — — — Seruos autem contulit, cunctis seruilibus officiis deditos, cum vxoribus, filiis et fiiiabus, quorum hec sunt nomina: — —» Nomina autem libertinorum et seruorum Othmarus , quos cum omnibus filiis pro a n i m a G e rtrudis liegine, coniugis nostre , contulimus ista sunt: — ~ Nomina autem seruorum cum vxoribus, filiis et fiiiabus hec sunt: Igitur, quum humana sepe violentia id, quod non posuit, tollit, et vbi non seminauit, metit; idcirco peruersis negociis prudenter occurrimus, quum etatis nostre nesocia litterarum memoria commendamus. Nam solet frequenter accidere quod et ipsos iustitie testes de medio reuellat interitus, et a multis era dat obliuio, que videntur. Vnde ne qua possit in posterum super his, que superius annotauimus, oriri calumnia, nec aliquis de progenie sepe dicti Boiesiai, Vaciensis Episcopi, vel quiiibet aiius , donationem, ab ipso sepe dicto factam, presumendo attentet, casu quoiibet, infringere, nec non confirmationi nostrae possit, vel audeat in posterum obuiare, presentem paginam auctoritate regia, et subscriptione nobiiiuin confirmatam, sigiili nostri karactere pariter et auctoritate iussimus insigniri. Datum per manus Thome, Aule Regie Cancellarii, et Albensis Prepositi, anno ab Incarnatione Domini MCCXIV. Venerabili Ioanne Strigoniensi, Bertholdo Colocensi Archi-Episcopis existentibusj Calano Quinque-Ecclesiensi, Katapano