Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

terris , siluis , agriculturis , vineis, molendinis , piscaturis, vllam sibi vendicare portionem ; quia vniuersa, quae iuri suo quolibet modo competere videbantur, Jibere et absque alicuius calumniatio­ne eidem eeeJesie se protestatus est ol^tuJisse, te­stimonioque totius regni nostri eamdcm ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, vt firma et stabi­Jis perpetuis possit haberi temporibus, Bele regi quarto, lilio nostro, quem sibi adoptauit in fili­um, quando ipsum de sacro fonte baptismatis le­uauit, tam sibi, quam posteris suis, SUIJ regalis magnificentia protectionis, vti regalem ecclesiam , iure perpetuo contulit possidendum. Contulit igi­tur predictus episcopus predium, quod Lelesz vocatur, in quo situm est monasterium, sibi a secundo rege Bela, filio ducis Almi, collatum, quando eum de sacro baptismatis fonte eleuauit. Cuius prima meta incipit: — — (lu recensione limitum occurrunt haec nomina : Stagnum Mj­han , torrens Concheka, mons Potoka, locus Yel­chethalut, stagnum Kazna, villa Pomochy, luto­sa aqua Thusa, locus Oylochtalut, villa de Bei­le, villa Becheka, riuus Czyser, monticulus Mol­uua, torrens Zolioygnis, portus Cloricha , fluuius Hung ; — d e i n d e s e qu i t u r: Infra ergo me­moratas metas continentur quatuor predia, vnum videlicet sub monasterio, quod vocatur Lelesz, se­cundum Oylith, tertium Paylen, quartum Clier­nafolo. Contulit etiam aliud predium, quod est vltra latericiam, nomine Kopus , totaliter et abs­que alicuius participatione , cuius prime mete : ( H i c o c c u r r u n t ista loca : fossatum Zopoch , Beztricze, Chalans-pataka, torrens Lesko, plani­lies Kerenza, villa de Csepel , silua Horozt, tor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom