Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

si haec 11011 approbarentur a nobis, res in eo statu, in quo tunc fuerat, remaneret, Ynde, quidquid sit scriptum , vel iuratum esse dica­tur ; hoc actum et intellectum esse a patribus asserebant; et illud ex parte Archiepiscopi con­firmari a nobis suppliciter postulabant; jasseren­tes sic actum et intellectum fuisse. Idem Archiepi­scopus et praefati Agriensis et Geuriensis episcopi suis litteris declararent. Procuratores vero Strigo­niensis Capituli proposuere constanter , quod tam illa compositio, quam redactam in scriptis praefa­tus episcopus nobis exhibuit, quam illa , in quam praefati nuncii dixerunt archiepiscopum consensis­se, inita fuerat sine assensu capituli, et in enorme dispendium Strigoniensis ecclesiae redunaabat. Vn­de contradicentes vtrique, nobis humiliter suppli­carunt, vt auctoritate apostolica cassaremus vtram­que, Nos igitur attendentes , quod olim nobis multa precum instantia supplicaras , vt super iure coronandi reges Vngariae Strigoniensi ecclesiae pri­uilegium concedere dignaremur; nosque tuis pre­cibus inclinati, et super hoc priuilegium conces­serimus, fratrum nostrorum subscriptionibus ro­boratum; considerantes etiam , quod si potestas coronandi reges Vngariae penes diuersas ecclesias resideret; toti regno graue periculum et heredi­bus tuis grande posset dispendium generare ; quum, sicut plenius ipse nosti, frequenter inter regum Vngariae Cohaeredes super obtinenda regni corona scandalum sit exortum; quod vtrique posset faci­lius suboriri, si eos diuersos coronatores continge­ret inuenire; propter contradictiones , et rationes praescriptas, compositionem huiusmodi non potui­mus, sicut nec debuimus, confirmare. Super epi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom