Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
et regali auctoritate sancimus, quod eadem Ecclesia totamterram, quae supradictis metis concluditur, et iudicium eiusdem terrae et villae in ea positae, siue villarum, si qnae sunt in eodem territorio de cetero constituendae; nec non et tributum fori, cumcybrionibus vinearum, sicut in priuilegio clarae memoriae H. fratris fiostri, Regis illustris clarius continetur; et tyminios etiam salium, quos idem Hemericus Rex eidem Ecclesiae pro remedio animae suae concessit, sub eadem libertate, quae in eiusdem Regis authentico est expressa, vsque ad confinium Regni nostri transportandos perpetuo et integro iure possideat. Nullus praeter Praepositum Budensem in villa seu territorio iudicare; nullus eiusdem Ecclesiae tributum fori vel cybriones vinearum contra priuilegium eiusdem auferre praesumat. Si quis autem in praefatae Ecclesiae terra commorans, vel postmodum commoraturus iudicio Praepositi Budensis adstare contempserit, terra eiusdem Ecclesiae omnino priuetur, et terminos eiusdem terrae habitaturus alias excedat. Et vt lioc ratum permaneat, et nullo tempore retractandum, praesenti paginaesicilli nostri testimonium fecimtis adhiberi. Datum D per manus Magistri Thomae, Aulae Regiae Cancellarii, Cybiniensis et Vesprimiensis Praepositi, Anno ab Incarnetione Domini MCCXII. Venerabili Ioanne Strigoniensi Archi-Episcopo, Reuerendo Bertholdo, CoJocensi Archi-Episcopo et Wajuoda existentibus ; Kalano Quinque-Ecclesiensi, Boleslao Vaciensi, Katapano Agriensi, Simone Varadiensi , Desiderio Chanadiensi , Willermo Transiluano, Gotthardo Zagrabiensi, Petro Iaurinensi, Roberto Vesprimiensi, Ecclesias felicitergubernan-