Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1212. Andreac II. R. II. diploma eiusdem argumentl. In nomine Sanctissimae Trinitatis , et indiuiduae Ynitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae , Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Calumniosa falsitas Jinguis detractorum, glutine suae venenositatis inhaerens, sub honestatis tegmine suam solet palliare malitiam, vt auditorem facilius inficiat et corrumpat; per quod saepe damnatur veritas, et in iniuriam videmus iura commutari. Mox sepulta veritas, licet ad tempus contempta lateat, in lucem tamen rediens amissum prius fauorem consequitur, velut aurum in luce positum valoris sui meritum radiorum splendore testatur. Cum igitur ex lapsu fragilitatis humanae contigerit nos ad malignam quorumdam suggestionem aurem nimis credulam eatenus inclinasse , quod Budensem Ecclesiam quibusdam rationibus suis, quae inferius sunt notatae, quibus al) Antecessoribus nostris ab antiquo dotata fuerat, duxerimus minus licite damnificandam. Nos postmodum conscientiam nostram perspicacius consulentes, ex communi, et concordi Principum nostrorum, qui ad discussionem huius negotii in regali consistorio cong r eg a ti fu e r a n t, assertione comperimus , quod bonae memoriae Antecessores nostri, illustres Reges Hungariae, Budensi Ecclesiae omnia illa, quibus , vt praediximus , damnificaueramus eandem , ab antiquis temporibus contulerint in dotem, et eadem Ecclesia omnium illorum dotis propria fuerat, vsque ad tempus spoliationis praedictae, quieta possessione gauisa; videlicet terrae, in qua tam Ecclesia, quam villa eiusdem est posita, iudicii totius villae, tributi fori, cum cybrionibus vinea-