Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
mes, eique concedas, vt in spiritualibus administret. Datum, vt in alia. Apud Baluz. Tom. If. p. 544. L. XIV. ep. 85. Katona Tom. V. p. 131. A. Ch. 1212. Idem Innucentius electum Cibiniensem Praepositum, datis ad A. Episcopum Colocensem litteris, confirmat. Electo et praeposito Colocensibus. Sicut dilectus filius Magister R. nobis exponere procurauit, carissimus in Christo filius noster, Vngariae rex Illustris, ipsum ad praeposituram duxit canonice praesentandum. Verum quia praepositura eadem ad nos in spiritualibus , nullo pertinet mediante ; nobis humiliter supplicauit , vt sibi eam in his , quae ad nos pertinent, conferremus. Nos autem, quod per diclum regem factum canonice fuerat 7 approbantes, per apostoliea vobis scripta mandamus , quatinus dictum R. in eadem praepositura instituere auctoritate apostolica procuretis. Datum Laterani XV. Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quarto decimo. Apud Baluz. Tom. II. p. 582. L. XIV. epist. 153. Katona T. V. H. C. p. 135. A. Ch. 1212. Andreas II. in concambialem bonorum Praepositurae Landecensis permutationem consentit. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Sancta et salubris est deuotio , Deo seruientibus manum charitatis elargiri, de quibus pie confiditur, quod eorum orationibus assiduis ira supremi Iudicis misericorditer