Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

stolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et lionestum, tam rigor aequita­tis , quam ordo exigit rationis, vt id per sollicitu­dinem attentionis ad debitum perueniat effectum. Quapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus concurrentes — — ecclesi­am Sanctae Mariae Bulstu, et Ecclesiam Sancti de Scemera, quas vobis dominus Ioannes Ar­cliiepiscopus vester canonice pro communi vestra procuratione concessit, sicut vos iuste , et paci­fice possidetis, auctoritate vobis apostolica confir­mamus, et praesentis scripti patrocinio communi­mus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pa­ginam nostrae confirmationis infringere, aut ei au­su temerario contraire. Si quis autem hoc alten­tare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei, et sanctorum Petri et Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Romae quarto Idus Februarii. Pontificatus nostri anno quarto decimo. E MSS. Heuencsi. Tom. S. siue 64. p. 4 9. Kaprinai Tom. XXXVH. p. 49. A. Ch. 1211. Idem Innocgntius concordiam inier AA. Epi­scopos Strigoniensem et Colocensem conciliandam An­dreae 11. H. defert. Andreae, illustri regi Hungariae. Receptis et intellectis litteris regiis, hoc tibi, fili carissime, duximus respondenduin, quod si forsan inter Stri­goniensem et Colocensem Ecclesias super dignitati­bus suis aliqua pullulat dissensionis materia ; gra­tum nobis exstet, vt tu , cum praelatis, ac sulfra­ganeis, et Capitulis earumdem, ad amicabilem se­cundum Deum compositionem intendas, sine prae­iudicio vtriusque, in qua si ex priuilegiis, quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom