Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
vulgauit Raynaldas, quod publico bono fuerit profuturum^ binis manibus, vt aiunt, illud accipiam. Tuo itaque saniori relinquo iudicio, vtrum istud concilium scribatur integre, nec ne; ea videlicet tantummodo, quae in Raynaldinis annalibus desunt; cetera plurimum fateor me debere Clarissimo viro Ioanni Lucio ; qui sua sponte, haud interpellatus, mihi non solum indicauit, sed etiam contulit multa, quae adiumento erunt per maximo; praesertim vero ipsi obstrictus sum, quod lapsus aliquos corrigere voluerit; id enim singularis bene(icii loco ponendum est; dum a viriseruditis, iisque amicis, emendamur. Qui autem odit correctionem , odit sapientiam. Omnia porro , quaecunque in lianc rem ille et Tu ipse transmiseritis, non tantum accepta, verum et pergrata mihi erunt, Bene Yaleat E. T. quam Christus optimus, Maximus, religioni suae illustrandae, ac felicissime seruet incolumem; qui sum ex animo. Parisiis 2 / r Iunii 1671." Hactenus binae illae epistolae; ex quibus colligitur, ea onmia ,