Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

argumentum istiusmodi enucleandum ani­mum, cogitationemque appulere ; in quo congerendo, adornandoque cum disti­nemur, haud mediocriter laetati sumus, nos quaepiam instrumenta praedecesso­rum Tuorum Quinque - Ecelesiensium Praesulum referentia deprehendisse, at­que hac ratione aliquid ad Ecelesiae Tuae Historiam conferre potuisse. Quae omnia et singula inhunc tomum congesta, quem­admodum Te vnum, solumque Moece­natem sibi exposcunt: ita cultus et ob­seruantiae meae erga Te, Praesul Excel­lentissime, monumentum esse gaudent sempiternum." Gelasius Dobner a S. Catharina. E Clericis regularibus Scholarum Pia­rum. Monumentorum Historicorum Bohemiae Tom. II. Nolo ego in ruborem dare conciues meos, conferendo ipsorum in Historiae cultu industriam cum populis Europae propemodum vniuersae: cum certissimum sit, ipsos paucissimorum aequare soler­tiam, a plurimis autem longissime su-

Next

/
Oldalképek
Tartalom