Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Quum igitur hec animo meo sepe cuoluerem; op­portunumtempus accidit, quod boriam intentionem perducerem ad actionem. Quondam etenim eadem Ecclesia, diuino iudieio combusta, nostro vero tempore stu lioso labore , et impensis Dauid , a no­bis constituti eiusdem loci Abbatis, reparata, me­liorata, et amplificata, quum me iubente r mepre­sente reconsecraretur, ab Archi-Episcopo FeHeiano, aliisque Episcopis ammonitus, vt lex sancta iu­het, sponsam Dei dotare, eidem Ecclesiae ad su­stentationem fratrum, ibidem Deo seruientium, contuli eidem Ecclesiae — — Quod siquis contra hec facere presumserit; B. Martinum, et S. Ste­phanum Regem hic et in futuro , ante iudicem vi­uorum et inortuorum, sentiat sibi aduersari; et auri libras quinquaginta persoluat ipsi monasterio. Confirmo etiam res et possessiones, quas obtulit Hoda eodem die, qui predicte dedicationi interfuit, ex propria bona volunte, Ecclesie B. Martini se­pe fate. Impressionem vero regalis imaginis per Ioannem Notarium feci apponi, assignatis testibus veritatis , quorum hec sunt nomina: Felicianus Ar­chi-Episcopus ; Petrus Bespriensis Episcopus, Paul­lus Iaurinensis Episcopus ; Fanzal, Palatinus Co­mes ; Georgius Comes ; VVernold Comes ; alii quain plures Ministri nostri. Acta sunt hec anno Domr­nice Incarnationis MCXXXVII. epacta XXVI. Concurr. IV. celebrato Pascha III. idus Aprilis." Ex apographo capituli Iaurinensis A. MCCCLI. apud Chry. Novak. Vind. p. 108 —109. Katona II. C. R. H. Torn. III. N. CCCXCIV. RR. Ganoczy in vindiciis UL­plomatis S. Stephani p. 261. fragmentum donationis eiusdem Belae de hoc anno refert: „ Contuli eidem Ec­clesiae tertiam et decimam partem de Fuh, et totius Coruitatus Posonicnsis tum in raagnis, cpiam in paruis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom