Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

roboro. Ego Marcellus, Strigoniensis Arcliiepi­sco[)us, lauclo et confirmo ; ego Gregorius Archi­cpiseopus Bacsiensis, laudo et confirmo; ego Si­mon, Quinqueecclesiensiae Episcopus , laudo et confirmo; ego Cledinus Comes laudo et confirmo; ego Marcus laudo et confirmo ; ego Lambertus comes laudo et confirmo; ego Buzco Comes laudo et confirmo ; egoNicolaus laudo et confirmo ; ego Iacobus Comes laudo et confirmo ; ego Sergius Co­mes laudo et confirmo. Apud Lucium L. III. c. IV. p. 187. Katona H. C. R. H. Tomo III. n. CCCXVII. A. Ch. 1150. Idem Stephanus Korus, fdio JBod Comilis , quod se ab vnguibus vrsi liherauerit, terram Illos, in Comitatu Nitrienti , confert. Stephanus, Dei gratia, Hungariae Rex, omni­bus Christi fidelibus, tam futuris, quam praesen­tibus salutem in omnium Saluatore. Ad vniuerso­rum notitiam tenore praesentium volumus perue­nire , quod nos recensentes meritoria obsequia, et obsequiosa merita , fidelis, dileeti nostri K o­rus, filii Bod Comitis Parochialis Zaladien­sis, et Centurionis Nitriensis, quae nobis in regno pro-diuersis nostris et regni nostri negotiis fideliter et laudabiliter in omnibus studuit exhibe­re; reminiscentes etiam de eo, quod idem Korus dilectus et fidelis noster olim ex vnguibus vrsi nos in venatione liberauit, et post infelicem patris sui casum omnibus castris, terris, praediis, et cam­pis destitutus fuerat; volentes eidem occurere re­gia cum liberalitate, quandam terram IIlvos (al. Illus) vocatam , in Comitatu Nitriensi, cum omni­bus decimis, et vtilitatibus iuris nostri regii, de­Tom. II. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom