Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Abbatis, ct s e c u n d u 111 consuetudinem Ilun­garorum faciat abbas et iudicet; praeterea ego Magnus, qui et Geza , gratia Uei Pannoniorum consecratus Rex , auctoritate regali concedens sta­tui, vt ecclesia illa decimas suas omnes, et omnium hominum suorum, tam liberorum , quam seruo­rum vbique hoc in regno existentium , habeat. Parochiam, Ecclesiam videlicet Beatae Mariae sem­per virginis de villa Knesech, quam antea, dum capella lignea esset, habuit, quia regalis fuit, ha­beat quinquaginta scilicet villas, ex ciuibus, seu aliis vicinis hominibus , quartam videlicet partem decimarum, pro saluatione animae meae, et fra­truui meorum, nec non et filiorum meorum, parentumque meorum. Quas etiam villas Abbas sub cura sua habeat, scire, et nulli Episcoporum liceat ex his villis aliquem auffere, et aliae Eccle­siae dare. Anno Domini millesimo Septuagesimo Quinto. Praesente Ladislao Duce , Germano meo charissimo , Hieremia (Nehemia) Archiepiscopo Strigoniensi existente, Desiderio autem Colocensi, aliisque Episcopis scilicet Aron, Episcopo ; Fran­cone —Georgio, Lazaro, Episcopis, Episcopatus suos feliciter gubernantibus; Iula Comite meo Pa­latino , ceterisque regni mei Principibus, quo­rum consensu et consilio stalutum, vt qui­cunque contra hanc meam regalem institutionem ire tentauerit, et quae superius suntdecreta, et stabilita, infringere, seu violare conatus fuerit, nisi digne — — satisfactionem respuerit, anathe­matizetur a Deo Patre omnipotente, et Filio et Spiritu S. et a Dei Genitrice semper virgine Ma­ria , et ab omnibus Sanctis , et ab omni christia­nitate, et insuper soluat purissimi auri libras mil-

Next

/
Oldalképek
Tartalom