Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
parte Voseianorum, et venitur vsque ad terram Zunde, deinde in colle separatur terra Muri (Vinri), postea sepultura Vezendj est in villa Sebely, fouea Sancti Benedicti est iuxta Zonuk , super aquam, quae vocatur Meler, dedi quindecim domos seruorum, cum terra sua, quae magna est, terminata propriis terminis, et ipsam aquam ad piscandum, quantum in termino vnius terrae est. Terram Sapi, simul cum arboribus in haereditatem Sancti Benedicti monasterii dedi; quam circumtenet aqua , quae vocatur Cindura, vsque Kuru flumen, sicque diuiditur ab aliis. Terram, quae dicitur Melinhalmu dedi cum propriis terminis, in Castech septem domus; dedi et terram ad quinque aratra, iuxta Bichari terram, in qua manent viginti domus Ministrorum dedi; isti autem et aliis supradictis villis statui, vt foenum secent abbati, cumulationem colligant, curiam et domus curru panem vinum portent , in hyeme duos Abbatis equos nutriant. Piscinae vero, quas dedi, monasterio magnae et paruae sub custodia Abbatis sint; piscatores autem Chanienses. Alparienses et de Sagy, (ae Exegienses), Camarienses et de Sitouatu , et Vagh, Nittra, Sitoua, et Danubio pisces fratribus aquirant, vt inde nutriantur; in his etiam hereditatibus, scilicet villis , terris, syluis , venationibus, aquis , piscinis et piscaturis, pratis, ac pasCuis atque tributis, ceterisque bonis, quibus praedictum Sancti Benedicti monasterium ad laudem Dei, ct sanctae Mariae semper Virginis, dotare potui, nulli omnino hominuin aliquod ius, vel vtilitatem aliquam percipiendi, nisi ipsi monasterio , et suo Abbati reliqui, vltra ct syluam ad Castrum,