Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
qui Orduksara vocatur; post liaec ad praedictum vadum, quod iuxta villam Groui, quam supra dixi, praedictorum Castrensium transit. Tandem a praedieto vado ascendens ad supra dictam rupem, quae est secuslitus eiusdem fluminis Gron. Vltimus terminus est, intra quos etiam terminos est villa Kovadny (al. Kowaczy) nomine, quam dedi; cuius villae homines ad omnia genera seruitiorum, quae voluerit Abbas deputentur. In quibus terminis, quos omnipotenti Deo, Beatae Mariae semper Virgini, Sanctoque Benedicto obtuli, nullus extraneus aliquid iuris, vel vtilitatis sibi occupare praesumat. Abbas vero quotquot voluerit liomines locare poterit, longi enim latique sunt et magni. Dedi autem et terram in Siisolgy cum syluis, venationibus, aquis, piscationibus et foenetis. Cuius terrae primus terminus est riuulus nomine Tapla, currens in Grana, qui Grana terminus est ascendendo vsque ad riuulum S i k v a, Zadmera, insulae vero flumini Gron in parte S. Benedicti deueniunt ; riuulus autem Zadmera separat terram S. Benedicti ab aliis. Deinde illius riuuli caput, quod in m o n t e V i d r a k i (al. Widriczke) est , signum est; postea autem vltimus terminus est supradicti riuuli apud Tapla. Dedi et aliam terram nomine Sikva, ad sexdecim aratra; et ipsum riuulum Sikva, cum pratis ac pascuis, et duodecim domus seruorum , syluamque magnam cum propriis terminis; dedi etiam v i 1lam Bissenorum, ad arandum nomine Tazzar, super Sitoua, cum (terra viginti aratrorum, et magnam syluam versus orientalem et meridionalem plagam , cum pratis et pascuis , et decein domus Carpentariorum , terminatam propriis ter-