Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

huslibet aliis occupari, omuibus proliibemus. INul­li ergo omnino hominum facultas sit, pracclictam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut leme­rariis vexationibus fatigare: sed integra conseruen­tur eorum, pro quorumsustentatione et guberna­tione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae huius a llomanaEc­clesia libertatis, aureum vnum quotannis Latera­nensi Palatio persoluetis. Siqua ergo in futurum ecclesiastica, secularisque persona, hanc noslrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit: secundo, tertioue monita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis , honorisue sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domi­ni Redemtoris nostri Jesu Christi aliena fiat, at que in examine districtae vltioni subiaceat. Cunctis autem eisdem monasteriis iusta seruantibus , sit pax Domini nostri lesu Christi, quatenus et hic fru­ctum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Ego Ca­lixtus Catholicae Ecclesiae Episcopus. Datum La­terani per manum Chrysogoni Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, acBibliothecarii VII. Idus Maii. Indictione XIV. Incarnationis Domini­cae Anno MCXXII. Pontificatus autem Domini Calixti II. Papae, anno III. Jn collectione Concil. Labbei Tom. XII. epist. XXVII. •—• Idem institutum Cali.vtus II. Papa adprobauit ad Ca­nonicos Bcrnridenses quorjue. Ibidem cpist. XXVI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom