Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Clissnm suis cuin tenninis, Tuppam Licliae, Iuppain Jjuehani, et Bochaclii, sicut semper didici— mus liabuisse per priuilegium Crescimiri regis, et idoneos testes , quos Paullus eiusdem Ecclesiae Praesui induxit, cognouimus. Decreuimus quoque ad honorem et dignitatem illius ecclesiae inuestiturns tam ecclesiarum, quam episcoporum et abbatum absque regis consilio , quemadmodum fuisse probauimus, fieri debere. Postea necessarium duximus, cum vtriusque regni vniuerso consilio, vt qua libertate fruuntur clerici Hungariae, fruantur et clerici Dalmatiae; scilicet, vt qualiscunque potentiae sigillo non stringantur, sed solo Episcoporum, et. Archi-Diaconorum suorum sigillo et iudicio , lege Canonum cogantur, et iudicentur. IXoc modo decimationem, quemadmodum in Hungaria, accipiant praestaldus regis cum praestaldis episcoporum; ex decimatione episcopi ipsi accipiant decimam partem, ex qua praestaldus regis dimidiam partem illius decimationis accipiat ; praestaldi vero aliam dimidiam cum curiali comite sui episcopi per medium diuidant ; et si curialis comes dimidiam sil)i liabeat; praestaldi vero aliam dimidiam inter se diuidant. Indictione IY. datum est hoc priuiJegium dictae Arbensi Ecclesiae , per manus venerabilis Laurentii, Strigoniensis Archiepiscopi, perpetuo ex concessione Colomani, regis \ ngariae, Dalmatiae, atque Croatiae, in praesentia suorum Episcoporum, ac Comitum, quorum nomina haec sunt: Marcelli, Yaciensis Episcopi; Simonis Quinqueecclesiensis Episcopi; Matthaei Vespremensis Episcopi, Georgii Georensis episcopi; Sixti Varadiensis Episcopi; Tulberti Coloc :ensis Episcopi. Comitum vero: loannis, palati-