Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
1\ex Augustus. Quoniam ergo Diiiinae pro-' Uidentiae eomplacuit mediocritatem nostram ad hoc erigere , vt curam sanctae suae Ecclesiae, et liuius Curam regni geramus, quantum opitulante Domino, et consilio principum poterimus pro reformanda pace et iustitia totius Ecclesiae studebimus inseruire. Eam autem, cuius progenitores nostri fundatores fuerant, scilicet Bambergensem Eccle.siam, quae etiam ad praerogatiuam nostrae tuitionis, et mundiburgii pertinet, speciali affectu , et studio diligere debemus, et protegere. Notum ergo fieri cupimus, Ecclesiae Cliristi fidelibus tam futuris, quam praesentibus, qualiter Heinricus de SclionbrucJi pr aedi um quoddam Viehbach. dictum, qiiod ipse a potestatiua donatione lleinrici Ducis de Carinthia coram nobis et principibus in proprium suscepit, cum omnibus eiusdem praedii pertinentiis et Vtilitatibus, nominatim terris cultis et incultis, pratis, pascuis, et aquis, aquarumue decursibus, molendinis piscationibus, sjluis, venationibus, viis, inuiis, exitibus et redili-bus, quaesitis et inquirendis praeceptu nostri, et rogatu Principum Altari Sancti Petri Bambergensis Ecclesiae potestatiua manu, prout firmius potuit, in praesentia nostra donauit. Idem. praedium praedictus Heinricus de Schonbruch et filius eius Vdalricus de manibus Ottonis eiusdem sedis Episcopi ad legem precariam receperunt , quatenus ipsi et tertius haeres post ipsos sine seruitio illud obtineant, quartus porro mililare seruitium deseruiat. Nostrae ergo Maiestatis auctoritate praecipimus, vt praedictum praedium nemo vlterius audeat in quoquam temerarie inquietare, quatenus ab illis, quos diximus precario iure quiete possi-