Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1205. IdeM Innoceniius Andreae, Hungariae Ga­bernatori, cur preces suas pro F.piscopo Bambergensi exaudire nequeat, rescribit. Innocentius Episcopus dilecto filio, no­bili viro, Andreae Duci, gubernatori regni Y11­gariae , salutem — Tam nnilta fuerunt et nlagna, tam grata etiam, et accepta etiam seruitia , quae progenitores, et praedecessores tui, sacrosanctae Romanae Ecclesiae, impenderunt, vt tibi, quem credixuus eis in deuotionis et fidei proposito suc­cessisse, inter alios mundi principes gratiam veli­mus impendere specialem, et honorem, et pro­fectuin, tuum efficaciter inlendendo, ita quod cer­tis indiciis et euidentibus argumentis agnoscas , quam sincero te diligamus affectu. Licet igitur pro venerabili fratre nostro Papebergensi episco^ po, preces titas necdum potuerimus exaudire pro eo, quod ante aduentum solennium nunciorum, quos super negotio imperii destinatos iugiter ex­spectamus, honori nostro 11011 expedit, nec eccle­siafe congruit honestati, circa statum ipsius aliquid immutare , qttum id ad negotium imperii di­gnoscatur specialiter pertinere ; temporis tanien opportunitate concessa, si se studuerit idoneum exhibere, preces tuas, quantum cum honestate no­stra poterimus, hilariter admittemus. Latorem ve­ro praesentium, clericum tuum, tibi reddimus commendatum, qui quantum in eo fuit, negoci­um sibi commissum, prudenter ac diligenter stu­duit procurare. Monemus igitur nobilitatem tuam, et exhortamur attente, per apostolica scripta man­dantes, quatenus in deuotione sacrosanctae roma­nae Ecclesiae, matris tuae, talem te studeas exhi­bere , quod ad honorem et profectum tuum magis ac magis intendere debeamus. Datum Romae ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom