Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Cardinalem praedictum deuote reeeperis, et hono­rifice pertractaris; vt bonum initium meliori fine concludas , celsitudinem regiam rogamus attente , et monemus; quatenus eum in reditu suo benigne recipiens, et honeste pertractans, per regnum tu­uin facias secure conduci, vt et ipse, qui magnum in ecclesia Dei obtinet locum, et nobis inter cete­ros fratres nostros carus existit, ad honorem et profectum tuum fortius obligetur , et nos , qui personae nostrae reputamus impensum, quidquid honoris exhibetur eidem , magnificentiam tuam propter hoc debeamus propensius commendare. Datum Romae apud Sanctum Petrum IV. nonas Octobris, Pontificatus nostri anno septimo. Apud Dobner Mon. T. II. p. 345. E reg. an. Vft. ep. 137. Katona Tom. IV. p. 731. De aduentu Legati, et coronatione , legationeque peracta, Basilius , Bulga­riae Primas, ad eundem Innocentiuin III. sic retulit: ,, Multas inclinationes — — Notum sit ergo vestrae inagnae Sanctitati, quod Leo Cardinalis et sanus et so­spes peruenit, delegatus a Vestra Sanctitate, — quinta decima die mensis Octobris (al. Septembris). Consecra­uit me in Patriarcham mense Nouembris septimo die, in festiuitate scilicet S. Apostoli Iacobi, fratris domini — octauo vero die eiusdem mensis, in festiuitate vide­licet S. Michaelis , coronauit et benedixit Irnperatori Calo-Ioanni , domino omnium Bulgarorum atque Bla­chorum. " Apud Baluz. Gest. Inn. III. p. 42. A. Ch. 1204. Idem Innocentius Episcopam Quinque - Ec­clesiensem , criminis incestus accusatum , ab Episcopis vero Hungariae excusatum , vt omnem deinceps mali suspicionem auertat , monet. Venerabili Fratri — — — Quinqueecclesi­ensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictio­nem. Licet multotiens ab illo crimine detestabili

Next

/
Oldalképek
Tartalom