Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
li damno, per Romanam Ecclesiamconsecpii potnisse. Ynde , si permitteres praefatum Ioannitium coronari, antequam inter te et ipsum discordia sopiretur, nunquam amplius per Romanam Ecclesiam tibi posset iustitia exliiberi. Nolunms te, fili carissime ignorare, quod tam stolium Yenetorum, quam Francorum exercitum propter destructionem laderae anathematis vinculo curauimus innodari. Quumque maiores exercitus Gallicani absolutionis beneficium postularent; non prius potuerint absolui, quam iurauerint nostris stare mandatis, et obligauerint non solum se ipsos, sed suos etiam successores per litteras authenticas et patentes, quod ad mandatum nostrum super illo excessu satisfacere procurabunt. Quia vero dux Yenetorum, et sui nondum absolutionis gratiam postularunt, nos in tantum processimus contra eos, quod dilectum filium, suum patriarcham ele cturn , nolumus consecrare: imo quum ad nos personaliter accessisset, remisimus eum, non sine multo pudore confusum. Significauimus quoque tibi, vt apud Iaderam, quae hactenus cum tota prouincia sua subiecta fuit patriarchae Gradensi , faceres electionem canonicam de persona idonea celebrari, et electum ad nos consecrandum et palliandum dirigeres , vt sic inciperemus punire superbiam Yenetorum. Pari modo praefatus loannitius puniretur, si post susceptionem coronae nollet super discordia inter vos, arbitrio, vel iudicio legati nostri parere; fierentque nouissima sua deteriora prioribus, et error nouissimus peior priore. Quia vero quantumcuuque saepe dictum Ioannitium diligamus; te tamen diligimus incomparabiliter magis, et modum, si-