Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

marum salute perpetratam , nos, largiente Deo , ajjostolicae sedis auctoritate firmamus ; cni vestrum Flauianae vallis eoenobium ab eodetn S. Eiridio in O — — salarium datum agnoscitur, Igitur supra dicti regis deliberationem praesenti decreto sanci­mns , vt , quicunque Scumigensis abbas fuerit ; abbati monasterii vestri, quod in valle Flauiana a S. Egidio constructum diximus, obedientiam profiteatur , et perseueranter obseruet. Negotia, quae monasterio acciderint, regis consilio termi­nentur, et nullus, pr:;eter regem, super res ec­clesiae iudicare praesumat, Porro monasterii ec­clesia cum atrio suo ea semper libertate potiatur, vt illic refugienteS, nullum personarum , siue re­rum praeiudicium patiantur. Decernimus ergo , vt nulli omnino hominum liceat, idem monaste­rium temere perturbare, aut eius possessiones au­ferre, minuere , vel temerariis vexationibus fati­gare, sed omnia, quae ab eodem Ladisclauo rege, vel aliis fidelibus de iure proprio data sunt, aut 5n futurum, domino largiente , illic dari contige­rit, lirma semper, et integra conseruentur, salua canonica reuerentia diaecesani episcopi, eorum, quorum pro sustentatione et gubernatione concessa sunt, vsibus oninibus profutura. Si quis igitur , decreti huius tenore cognito, vel Scumegiensem cella*n, a vestri monasterii subiectione auellere , vel eamdem cellam bonis suis temere priuare ten­lauerit; secundo tertioue commonitus , si non sa­tisfactione congrua praesumtionem illicitam emen­dare, curauerit; a sanctissiino corpore , ac san­guine Dei , et domini redemtoris nostri Iesti alie­nus existat; atque in e\tremo examine districtae vltioni subiaceat. Cunctis autem, liacc statuta scr-

Next

/
Oldalképek
Tartalom