Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

k-J ' \ * derat reuocare, vt sit , iuxta verbura propheti­cura, bonum pariter et iucundum habitare fratres in vnum ; fiatcpie maius gaudiura ecclesiis Dei su­per ecclesia illa, quura ad apostolicae sedis deuo­tionera redierit, et reconciliata fuerit ecclesiasticae vnitati, quam super nonaginta nouem aliis , quas nec mors, nec gladius ab ecclesiae Romanae reue­rentia separauit. Vt igitur eius exemplo, qui li­lium prodigum redeuntera induit stola prima , et annulum dedit ei , Bulgarorum et Blachorum po-­pulus, ad deuotionem et reuerentiam sedis aposto­licae redeuntes, in spiritualibus et temporalibus honoremus , per dilectum filium L. tituli sanctae Crucis presbiterum Cardinalem , apostolicae sedis legatum, virum probum et honestum, et inter ce­teros fratres nostros praerogatiua quadam dilectio­nis acceptum, ipsos duximus visitandos; qui eos in fide catholica , et ecclesiae roraanae deuotione studeat confirmare. Ne autem pvimogenito scanda­luin pariat , et hi , qui nobiscum sunt semper , quadam velut inuidia moueantur, si ecclesiam il­lam, nunc primo ad matris vbera redeuntem , ta­liter honoremus, occidentes in eius reditu vitulum saginatum , ei autera nec hoedum etiam, quem cum amicis suis comedat , tribuamus sed ipse gaudeat et pariter epuletur , quum epttlari eum conuenit , et gaudere, quia frater , qui mortuus fuerat, iam reuixit, et qui perierat, est inuen­tus; eidem legato plenam concessimus facultatem, vt in prouinciis, per quas transit, causas, quae ad eius audientiam perferentur , audiat et decidat, si potuerit, vel deleget; nietatque in earum deci­sione et delegatione de ipsis omnia scandala , et seminans semen pacis, con.trouersias studeat sepe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom