Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

nebis, et cunctas terras, et gentes , tuo subiectas iniperio, in deuotione, et obedientia sedis aposto­licae conseruabis etc. Datum Anagniae per manus Ioannis, S. R. E. subdiaconi et notarii, sexto Ka­lendas Martii, indictione septima, incarnationis dominieae anno MCCIV. pontificatus vero D. In­noeentii pp. tertii anno septimo. E reg. L. VII. epist. 1. Bullar. Tom. II. p. 107. Ka*­tona Tom. IV. p. 702. loanni Capellano, Romam re­uerso, Ioannitius, alias Calo Ioannes, Blasium episco­pum cum multis donis ad Innocentium 111. P. adiunxit, addidit etiam litteras obedientiae plenas ; in quibus ce­tera inter etiam haec continentur : ,,Et de confinio Vn­gariae, Bulgariae et Blachiae relinquo iudicio sanctita­tis tuae ; vt dirigas negotium istud recte , et iuste ; non haheat peccaturn anima sanctitatis tuae , et ita habeat imperium meum iustitias Bulgariae et Blachiae, quod rex Vngarorum habeat iustitias Vngariae; et cessent occisiones christianorum , in me et ipsum. Sciat autem sanctitas tua, quoniam quinque Episcopatus Bulgari;iC pertinent ad imperium meum , quos inuasit et detinet rex Vngariae cum iustitiis ecclesiarum , et episcopatus ipsi sunt annihilati ; et si iustum est hoc, liat. " Apud Rayn. ad MCCIV. n. XXX. apud Innocent. L. VII. ep. 6. Katona Tom. IV. p. 702. Horum in exigentiam sub­misit Innocentius Calo-Ioanni superiores litteras cum diademate. A- Ch. 1204. Idem Innocentius dictum Leonem in Seruia Legatum constituit, ab vniuersisque honorifice susci­piendum exposcit. Innocentius Episcopus — — venerabilibus fratribus archiepiscopis , episcopis, abbatibus , et aliis ecclesiarum praelatis , et vniuerso clero, in Seruiae prouinciis constitutis , salutem et apostoli­cam benedictionem. Volens apostolica sedes (vt prius, ad vocem : inuentus est) in Seruia quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom