Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. CJi. 1204. Idem Innocentius Emerico Regi declarat, conslitutione sua de Praelaturis regalibus nec Regiis , nec ArcJii-Episcopalibus iuribus voluisse derogare. Innocentius etc. Olim nobis regalis magnili­centia per suas litteras supplicauit, vt quum re­gales praepositurae, quae sunt in Vngaria, sicut ad te in temporalibus, sic ad nos in spiritualibus, nuilo pertineant mediante ; statuere dignaremur, quatenus nouus praepositus ad sedem apostolicam infra annum, vel in persona propria , vel per kloneum nuncium, cum litteris regalis assensus, accederet, confirmationis gratiam obtenturus. Nos ergo tuis precibus inclinati, statuimus, vt quicun­que de cetero ad regimen praepositurarum illarum, quae ad nos in spiritualibus nullo pertineant me­diante, fuerint euocati, ad apostolicae sedis prae­sentiam infra annuin, in personis propriis, vel per idoneum nuncium, cum litteris regalis assensus, accedant pro confirmationis munere, obtinendo, ita, quod interim in spiritualibus non ministrent. Qui si forte infra dictum terminum venire negle­xerint, ex tunc praeposituris iliis se nouerint spo­liandos. Consequenter autem b o nae memoriae I. Strigoniensis Arcliiepiscopus, ad praesen­tiam nostram accedens, in nostra et fratrum no­strorum praesentia proposuit viua voce, quod in abbatiis et praeposituris regalibus ad eum, et Stri­goniensem ecclesiam iurisdictio ecclesiastica perti­nebat.. Vnde petebat constitulionem praescriptam, tamquam per subreptionem illicitam, reuocari. Nos autem viam mediam eligentes, prouida deli­beratione decreuimus , vt occasione litterarum , quas primo direximus circa praeposituras et abba­tias, ecclesiae Strigoniensi per Vngariam vbicun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom