Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Ch. 1205. Idcm Innocentius Archi-Episcopuni Colocenseni ob violatci A. Episcopi Strigoniensis iura redarguit, admissaque corrigere iubet. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Yenerabili Fratri, Colocensi Arcliiepiscopo, salutem, et apostolicam benedictionem. Grauem in praesentia nostra venerabilis Frater noster — — Strigoniensis Archiepiscopus, proposuit quaestionem : quod cum inEcclesia, quae spectat ad ipsum, benedictionem post missam dare coepisset, tu in non modicum clamorem prorumpens , in ipsius iniuriam et grauamen, populo benedictionem dedisti. Praeterea contra suam voluntatem consecrationis munus in Ecclesia pertinente ad ipsum , duobus Episcopis impendisti, et per alias Ecclesias suae prouinciae ad Strigoniensem Ecclesiam pertinentes, solenniter crucem ante te faciens deportari , palleatus missam contra voluntatem suam, sicut asserit, celebrasti. Cum igitur pati nolumus, nec debemus , vt idem Archiepiscopus indelDite aggrauetur: Fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus quidquid in ipsius praeiudicium et grauamen , et contra antiquam consuetudinem, et hactenus obseruatam, nosceris attentasse, taliter corrigas per temet ipsum, ab eius de cetero iniurgio conquiescens , quod idem de te nullam habeat materiam conquerendi, et nos propter lioc til)i durius scribere non cogamur. Alioquin, quia eidem in suo iure deesse 11011 possumus, nec debemus , qui facti sumus omnibus, secundum Apostolum, in iustitia debitores ; noueris, nos YeneraJjili Fratri nostro , Yaciensi Episcopo , et dilectis filiis — de Peles et Boclion Abbatibus Cisterciensis Ordinis, Wespri21. *