Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
constitutioncs, a iam clicto lideli legato vestro promulgatas, et sibi traditas, firmiter obseruabunt in perpetuum." Apud Raynald. ad A. MCCff. N. VlFf. ex Fnnoc. L. VI. v. VII. epist. 212. Farlatum Tom. IV. p. 46. Katona T. IV. p. 680. sq. A. Ch. 1203. Innocentius PP. III. Andream Ducem voti paterni soluendi gratia in Palaestinam profecturum, sumtibus ad iter necessariis adiuuandum Emerico Re~ gi commendat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, carissimo in Cliristo filio — illustri regi Vngariae, salutem, et apostolicam benedictionem. Ad audieutiam nostram dilecto filio, nobili viro A. Duce, fratre tuo, intimante, peruenit, quod inelitae recordationis B. (13ela 111. ) pater vester, morte praeuentus, votum, quod emiserat, non potuit personaliter adimplere; vt in filio saltem mortuus redderet domino, quod vouerat ipse viuens, illud exsequendum eidem duci commisit, et imponi fecit eius liumeris signum crucis. Licet autein ipse in votis liabuerit exsequi votum Patris , et mandatum eius filiali deuotione complere ; quia tamen inter serenitatem tuam, et ipsum, peccatis exigentibus, dissensionis scrupulus interuenit, necdum est, quod proposuerat, exsecutus; praesertim cum ab lioc eum retraxerit expensarum defectus. Quamuis igitur celsitudinem tuam ad votum proprium exsequendum sumtu non modico nouimus iudigere ; ad instantiam tamen petitionis ipsius, magnificentiam tuam monemus et exhortamur atteute; quatenus ei ad volum peregrinationis explendum r