Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Datuin Laterani XI. Kalendas Aprilis , Pontifica­tus nostri anno sexto. " Apud Dobner Tom. If. p. 535. E reg. anni VI. ep. 25. Katona Tom. IV. p. 672. Subiicitur ibidem : „ su­per hoc scriptum esse regi Vngaroruni illustri." A. Ch. 1203. Ioannes de Casmario Capellanus et Legatus Pontijicius ad firmandam in Seruia, et Diochlia reli­gionem, ac vnionem in Bulgariam reueliendam , op­portuna Innocentio PP. III. media suggerit. Tractato negotio illorum quondam Patareno­rum in Bosna, sicut iam pridem scripsi Sanctitati Vestrae , fui in Vngaria aliquantis diebus, ex vo­luntate regia. Interim nuncii illius magni viri Ca­lo-Ioannis (Bulgariae Regis) venerunt ad regem , cum quibus, Deo duce, spero me ire ad ipsum ; et cliristianissimus rex (Emericus) fecit eos super euangelia iurare in Ecclesia coram altari, quod me securum vsque ad praesentiam eius deducerent. Confido autem in Domino, quod sequenti die , quod erit festum B. Barnabae , incipiemus iter , vestris nos orationibus comitantibus, et subsequen­te benedictione. Dicitur vero a multis, et ab ipso rege, quod deuotionem habeat ille ad Ilomanam Ecclesiam, et isti, qui mecum sunt modo, firmi­ter asserunt, et alFirmant; vnde recepi securita­tem, quod si voluerit mittere nuncios ad Sancti­tatem Vestram, in eundo et redeundo nullam per totum regnum Hungariae , et amicitiae ipsius , et parentelae, laesionem patientur. Noueritis prae­terea, quod in regno bani Culin de Bosna non cst nisi vnus Episcopatus ; et episcopus modo inortuus est. Si possit fieri, quod aliquis latinus

Next

/
Oldalképek
Tartalom