Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
carura precum certior, specialiorfjue ilebet esse receptio , quas personae venerabiies, et caussae, pro quibus fiunt, faciunt esse commendabiles. Dignum enim est, et ralioni consentaneum, vt in remedium, et salulem transeat animarum indubitanter, quidquid Deo datur vel dicatur ecclesiis a et etiam KercbeJicb E. Z. 325. qui ita perhibet: Anno MCCI. donat Andreas, vt Dux Dalmatiae, Croatiae, Culmiae, ad petitionem fiatris sui Emerici, Dominico, Episcopo Zagrabiensi , insulam Cognis; apud Farlatum Caian u m i n S a u o. " J. Ch. 1202. /nnocentius PP. III. percepto nuncio Seruiam Hungariae esse subiectam , Emerico liegi negocium vnionis ecclesiasticae commendat. Iiegi Iliingarorum. Seientes Serenitatem regiam in deuotione sedis apostolicae solidatam, de ipsius prosperitate gaudemus, et felices successus ipsius, proprios reputamus. Ynde quum nobis per dilectum fiiium N. nuncium suum, intimasset solliciludo regalis, quod terram megaiupani ad suum dominium reuocasset ; gauisi sumus in Domino, et ei, qui dispersa congregat, et congregata conseruat, gratiarum exsoluimus actiones. Credimus autem serenitatem regiam meminisse, qualiter, etsi olim ad instantiam eiusdem megaiupani disposuerimus legatum nostrum mittere in Seruiam ; tandem voluntate tua plenius intellecta , a proposito desistentes, magnificentiae tuae duximus deferendum. Monemus ieitur magnificentiam tuam i . " . . et exhortamur in Domino, quatenus sicut nos tibi et regno tuo in hac parte detulimus , sic celsitudo regalis curet nobis et apostolicae sedi deferri, institutiones ecclesiae Romanae in terra ipsa seruari praecipiens, eam plenius ad obedientiam no-