Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Barathi dedissent terram Eeclesiae Iaurinensiin vna parte metis separatam; quam quidem terram et metas ad villam Vduarnicorum praefatorum, ei­dem Ecclesiae coniirmauimus — praesentium au­ctoritate; et, sicut vtraque pars nobis retulit, me­tae ipsius terrae sic distinguuntur: Prima igitur me­ta terrae dictae Ecclesiae incipit a villa trium­phorum, et venit ad locum, qui vulgo Filtes­t e 11 o w a vocatur ; deinde autem veniens transit versus Cherbrod in latitudine, venit ad locuiii Barathi , Colner vocatum, vbi prius villa Bara­thi residebat; dehinc autem venit ad locum, qui vulgo Catasto vocatur; qui totaliter est Eccle­siae Iaurlnensis; deinde venit ad Pethlend, et iuxta Pethlend eundo per magnam viam venit ite­rum ad villam T r i u m p h o r u m , vbi prius in­cepta fuit, et ibi terminatur. Sylua autem , quae est eis ab antiquo possessa, est communis cum populis Ecclesiae antedictae. Pristaldo igitur huius causa — — — — — — V t autem huius rei series salua semper consistat, litteras nostras concessimus ad petitionem partium, sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incar­natione Domini Millesimo ducentesimo. E collectione Diplom. Prayana Tom. XVI. Transsum­tum est hoc instrumentum ad petitionem Praepositi et Conuentus de Thurocz Anno MCDXI. Nomina loco­rum sunt iudubie mendose notata: Filesteltbrocu­ra; quod ex situ possessionis Filtesteltowa (Toltestava) interpretandum duximus. Sed et ipse Palatinus Henricus suspectus est, cum Anno 1200. in aliis monumentis M i­ke, Comes vna Bihariensis perlxibeatur Comes fuisse Palatinus. Diploma proin hoc fide dignitate vt polleat, nouis eget documentis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom