Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

noljis, expedire dignoscitur, vt liumanae peruer­sitati nocendi viam solerter concludendo, venera­Jjiiium locorum Jjona, seu immunitates , regali po­tentia diligenter confoueamus. Proinde debiti no­stri considerantes exigentiam, terras, quas Cresi­mir et Suenimir, Regum Croatiae, seu Principum suorum salubri liberalitate, monasterium S. loan­nis in finibus Dalmatiae, vrbe, quae quondam Al­ba vocabatur, constitutum, legitime possidere di­gnoscitur , inter alios quidem Yugariae Ileges re­uerendi Patrisnostri, BelaeRegis, auctoritate con­firmatas; nosquoque, salutis nostrae intuitu, mo­nasterio, de quo loquimur, confirmamus; terram videlicet in Bogoua, Yerbiza, cum aqua molendi­naria, et in Cliainen , ceterasque terras, quas quorumlibet deuotio per diuersas Croatiae partes monasterio, cuius meminimus, deputauit. Benefi­cium quoque, quod saepe dictum monasterium a Stephano Rege, Gejce filio, sub robore priuilegii estadeptum, ratum habentes decernimus , vt quan^ tacunque hospitum multitudo terras, quarum me­minimus, inhabitauerit, Abbatis, velfratrum, si­ue Praepositorum subesse iudicio; alias nec per sigillum, nec per hominem venire cogatur iudi­canda. Nulli igitur hominum fas sit contra prae-r sentem nostrae coufirmationis paginam ausu teme­rario venire, seu bonis ac populo memoratae Ec­clesiae grauamen inferre. Quod siquis indebite fe­cerit; indignationem Dei omnipotentis incurrat , et propter institutorum inobseruantiam districte multandum se cognoscat. Datum per manus Desi­derii , Aulae Begiae Cancellarii, anno Dominicae Jncarnationis 12U0. venerabili Iob, Strigoniensi Archi-Episcopo, Rdo (R. Saulo) Colocensi Ar->

Next

/
Oldalképek
Tartalom