Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

tiino inunere praeditos ; quia ortine datum o­ptimum et omne donum perfectum de sursum est. Praesentatis igitur litteris "vestris , inteHeximuSj quia postulationibus nostris aposto­latns vestri beatitudo misericorditer aquieuit. Yn­de nos cum magna animi deuotione praecepimus, vt per totum regnum nostrum omnia, quae secun­dum Deum sunt, ordinent et confirmenk Quae autem contraria sunt, iuxta illud propheticum , euellant, et destruant. Accedentes itaque ad lo­Cutn, vbi antiquitus concilium celebrari solitum fnit, sanctam Sjnodum celebrare studuerunt, de vitiis et virtutibus subtifiter disserentesj In com­muni Deo, et beatissimae Mariae, perpetuae Vir­giui, et beato Petro , Apostolorum principi, neC 11011 et apostolatui vestro, laudum praeconia per­soluentes. interea nouerit paternitas vestra , quia augustali stemmate vndique insignimur ; et quod gloriosius et beatius est, vestri generosi sanguinis aflinitatem habere cognouimus. Igitur innotesci­mus, quia in voto habuimus nunc legatos nostros ad pedes beatitudinis vestrae transinittere. Sed quia terram illam turbatam esse audiuimus; facere non potuimus. Quia vestris legatis vbique debita reuerentia exhibetur ; sed nostri, dum illuc ire voluerint, cum magna honoris magnificentia, da­mna forsitan, aut exitium patientur. Sed quum opportunum et congruum tempus adfuerit, hono­rificentius faciemus, qui sanctae exhortationis ve­Strae verba perferant, et quae dulciora nobis sunt super mel et fauum. Si quidem sperantes et cer­tum tenentes, quia ex quo Vicarius domini nostri Iesu Christi existis, ipse per te nobis aditum regni coelestis aperire dignetur. E,t quia nullo in hoc 21 +

Next

/
Oldalképek
Tartalom