Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
stros — — PoJensem, Absarensem, et Arbensem Episeopos litteras impetrauit, a quibus lieet propter causam suspicionis itlem episcopus appelasset, ipsi nihilominus, sicut ei fuit in via suggestum , excommunicationis sententiam protulerunt , propter quod ipsum, ad sedem apostolicam venientein, fecimus ad maiorem cautelam absolui. Constitit autem nobis , quod licet dictus N. postulatus fuerit in Ecclesia Iadertina, postulatio tamen eius nondiun fuit per sedem apostolicam approbata. Suggestum etiam nobis fuit per litteras et nuncios, quod quum Iaderam, vnde oriundus fuerat, ad domum propriam accessisset, et in ladertina Ecclesia 11011 tanquain Archiepiscopus, sed tamquam Archidiaconus ministraret; dictus M. in locum viuentis irrepsit, et in Farensem Ecclesiam temere se permisit intrudi: propter quod de mandato nostro per memoratos Episcopos excominunicationis fuit vincnlo innodatus. Quia vero siue memoratus Episcopus temere transiuerit ad Ecclesiam Iadertinam, siue ipsam, tanquam ipsius archidiaconus, visitarit, anlequain Farensis Ecclesia fuisset ab eo auctoritate sedis ajiostolicae absoluta per electionem canonicam alium sibi episcopum non poterat copulare; eidem Episcopo dedimus in mandatis , vt a Farensi Ecclesia omnino recedat, nec se nominet Farensem Episcopum , sed ad Spalatensem Canoniam, vnde assumtus fuerat, si voluerit reuertatur. Quia vero Farensis Ecclesia, iusto forsan errore decepta, credens videlicet, episcopum ad Iadertinam Ecclesiam de mandato Ecclesiae Romanae transisse, in hunc contulit vota, et ipse, occasione simili circumuentus , consensit in eam : discretioni vestrae per apostoiica scripta manda-