Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
pertineat Romanum Pontificem , quia tamen ad venerabilem fratrem nostrum Gradensem Patriarcham consecratio Iadertini electi noscitur pertinere; quum de beneplacito nostro procederet, vt tibi pallium conferremus , et nobis iuramentum fidelitatis praestares , te procul dubio faceremus dicto patriarchae Gradensi professionem canonicam, et debitam obedientiam exhibere. Sed ipsi nuncii tales noluerunt litteras reportare; quibus reuersis, sine mandato nostro, ecclesiae Iadertinae diceris regimen assumsisse, et in ea tam temporalia , quam spiritualia ministrare. Quia vero graue nimis est, quod de tua praesumtione proponitur; nec subito v.olumus damnationis sententiam iaculari; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus infra duos merises post susceptionem praesentium, cum competenti numero Canonicoruin ecclesiae Iadertinae, iter arripias ad sedem apostolicam veniendi , redditurus nobis SLiper excessu , quem praediximus , rationem; ita quod si culpabilis inuentus non fueris , quum nobis de postulatione canonica, et personae tuae idoneitate constiterit, translationis gratiam, et vsum pallii recipere merearis; postmodum debitam nobis fidelitatem , et dicto patriarchae professionem canonicam impensurus. Alioquin ex nunc te noueris ab oflicio pontificali suspensum, et nos Canonicis Iadertinae Ecclesiae dedisse firmiter in mandatis, vt aliam personam idoneam canonice sibi eligant in pastorem. Datum Lateran. III. nonas Decemb. E regesto Rom. F. CCLVII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 566. Seriptum est etiam Iadertinis Canonicis eundem fere in modum, vsque ad verbum: suspensum. Quo „ circa vniuersiUti vestrae per apostolica scripta inun-