Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
ceptione; vt eo amplius de bonorum aflluentia, quae summi dispensatoris nutu ad vsus temporales sibi suppeditata sunt, vice reciproca beneficam ipsius clementiam tum in ecciesiarum indigentiis subleuandis , tum in aliis pietatis operibus, quoad poterit, exercendis compellatur lionorare. Yolentes igitur, quod in futurae exultationis patria cum multiplici vbertate, domino largiente, fructum afTerat, in praesentis exilii et luctus loco studiosius seminare, destitutioni, et stipendio temporalium, quod per guerre tempestatem Zagrabiensis Ecclesia ob lidelitatis constantiam, coronae nostrae efficaciter exhibitam, perpessa est, pietatis intuitu duximus consulendum. Concedimus itaque, vt nulli Bano populum ecclesiae memoratae pro descensu, seu mardurinarum , siue praebendae liceat exactione molestare; sed in omnibus his tum Chesmagenses, et Dumbrouenses, tum etiam popuJi Ecclesiae suo tantum teneantur Episcopo. Sancimus etiam, et statu incolumi volumus in posterum perdurare, vt tam de marturinis nostris, vel prouentibus, qui loco marturinarum exhibentur, quam etiam de porcis, qui in Episcopatu Zagrabiensi coiliguntur, eiusdem loci episcopi decimas integrales, sine vllius contradictione percipiant. Vt autem liaec regiae serenitatis nostrae institutio perpetuae stabilitatis robur obtineat, praesentem paginam iinaginis nostrae sigillo communiuimus. Datum per manus Desiderii, aulae nostrae cancellarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo centegesimo, nonagesimo nono, venerabili Iob Strigoniensi Archiepiscopo existente, reuerendo Saul, Colocetisi Archiepiscopo; Calano Quinqueecclesiensi Episcopo; Vgrino Iaurinensi Episcopo; A-