Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1199. Idem Imiocentias in mutilati regestri Pbn­tificii conscios per Hungariam inquiri iiibet. N. Episcopo Geuriensi, et N» Abbati de Boc­can. Inauditum falsitatis genus , tam nouitate no­cendi, quam praesumtionis audacia, vniuersa fere liactenus inuenta genera falsitatis excedens, perpe­tratum praedecessorum nostrorum temporibus, no­stris est auribus reuelatum. Sane proposuerunt di­lecti filii , magister R. praepositus Colocensis, et Magister I. archidiaconus Seghediensis , quod ma­gister L. Taruisinus, olim ad apostolicam sedem accedens, de regestro felicis recordationis Ale­xandri Papae, praedecessoris nostri , quandam chartam dolose surripuit, et quam in ea parte dolose abscidit, qua tribus aliis cartulis, quia fuerat in quaterno medio, iungebatur, liio inte­gro remanente. Quum autem idem Praepositus eandem nobis chartam praesentasset: ex eo rem sic se habere cognouimus ; quod in proximo prae­cedenti chartula eiusdem regestri , quarumdam habebatur principium litterarnm, quas eadem pa­gina terminabat; et rursum circa finem ipsius pa­ginae quaedam litterae erant inchoatae: quae lini­ebantur in folio subsequenti* Quum igitur hu­iusmodi falsitatis vitiurn tanto amplius persequi debeamus, quanto maius posset scandalum genera­re, quum pro litteris, de quibus dubium est, an a sede apostolica emanarint, ad regestrum de con­suetudine recurratur; quum etiam vix possct ali­quis amplius Rom. Ecclesiam offendere, quam si ei regesta, et alios libros surriperet, in quibus tam ipsius , quam aliarum Ecclesiarum priuilegia continentur ; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom