Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Flandrenses sacerdotes, qui positi sunt in terra Sancti Michaelis quondam decimali, super iure parochial pro te lata est, per subreptionem appareat impetratum , viribus careat, et tuis in posterum rationibus non obsistat. Illud quoque decernimus, et per praesentes tibi litteras indulgemus , vt si Venerabilis Frater noster N. Strigoniensis Archiepiscopus, et Cibiniensis Praepositus, aut ipsi Flandrenses Presbiteri praeter conscientiam tuam, et procuratoris tui, in grauamen tuum iudices aliquos impetrauerint, quos vel liabeas aduersarios, vel manifeste possis probare suspectos ; ad recusandum illos, liceat tibi Sedem apostolicam interpellare, etiamsi in commissionis literis appellationis sit remedium interclusum. Datum Lateran. XIX. CaL Ianu. Ibid. F. CCCCXVI, p. 1. Katona Tom. IV. p. 536. A. Ch. 1199. Iderti Innoceiitius praebendam, Magistri Henrici , Canonici Transiluani, confirmat. „Magistro Henrico, Canonico Ecclesiae Sancti Michaelis Vltrasiluanen. Praebendam Ecclesiae Sancti Michaelis Vitrasiluanen. cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam iuste et quiete possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. — Datum Lateran. XVIII. Cal. Ian. Ibid. CCCCXVIII. p. 1. Katona T. IV. p. 537.