Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
praeditos tam diumis , quam humanls aspectibus x-eddat acceptabiles; dignum est, vt huius virtutis opibus ad honorem regium et regni perseueranter insistentes, tum apud Dominum Deum, tum apud regiae Maiestatis excellentiam, commendabiles habeantur, et titulo retributionis in perpetuum glorientur. Hac siquidem nos eruditione moniti, nobis fideliter assistentium merita, debito circuinspectionis intuitu , diligenter adnotantes, ex multis probitatum et eximie fidelitatis operibus, que 110ster fidelis lobagio , Laurentius , filius — — — a primeuis pueritie sue tempOribus nobis indesinenler exhibuit, quedam sue strenuitatis licet in medium producere; quod ideo facimus, vt et audientium animos in meliora prouocemus , et collata nobis fidelium seruitia nuda beneficio nullatenus relinquamus. Notum igitur sit praesenti aetati et future posteritati, quod dictus L. Comes, cum nobis fideliter seruiuisset, tamen ex ipsius meritis quaedam specialiter sunt disserenda , ex quibus primordialiter decreuimus enarrandum, quod cum in Maramorisio tempore venationis venatum iuissemus, nostcr ecus velociter cursitans , subtus nos cecidisset, ipse Laurentius Comes solus superueniens a morte tali turpissima et amarissima, inuocato Dei auxilio, nos liberauit, et per ecum eundem tam male fuit vulneratus , quod in fine amissioriem manus alterius est perpessus. — — Nos igitur propter hoe et alia meritorum ipsius insignia contulimus sibi terram in Parochia Supruniensi iuxta Fertew a nostris Yduornicis exemtam, ad quinque aratra, Pakha nomine; ad tanta scilicet aratra arabilem, ad duo vero siluanam. Cuius est terminus ab oriente iuxta Ferteum, et vadit ver-