Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
accensis excommunicationis sententia percellatis; Clcricos autem, Canonicos, siue Monachos, appellatione remota, ab oflicio et beneflcio suspendatis; neutram relaxaturi sententiam, donec praedictis fratribus congrue satisfaciant. Et hipraecipue, qui pro violenta manuum iniectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum diaecesani Episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolui; nisi forte Monachi, vel Canonici regulares per Abbates et Priores suos post satisfactionem congruam secundum Ordinis disciplinam fuerint absoluti. Yillas vero, in quibus bona praedictorum fratrum, seu hominum suoruin per violentiam detenta fuerint, quamdiu ibi sunt, interdicti sententiae supponatis, Datum Romae apud Sanctum Petrum. XIII. Kalendas Iulii Pontificatus nostri anno primo." Litterae liae sunt confirmatae in Concilio Basileensi anno MCDXXYI. Monum. Boic. Tom XXI. p. 493. sq. A. C/i. 1198. Emericus Rex fjungariae, in fauorem Ecclesiae Zagrabiensis iria munifica ed.it diplomata. Inter cetera virtutum exercitia hoc nobis ad prouentum supernae remunerationis conferredignoscitur, quo Ecclesiarum Dei iura diligenter protegimus, et a calumniarum importunitatibus prouida dispositione salubriter expedimus. u Apud Farlatum Illjr. Sacr. Tom. V. p. 356. A. Ch. 1198. Idem Emericus Maroo, fdio Gola, priuilegio j amisso, possessionem de Gomur et Szent Mihalyur confirmat. V In nomine S. Trinitatis , et indiiuduae Vnitatis. Emericus Deigratia, Hun&ariae, Dalmatiae ,