Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

praefalus, illustris et gloriosus Rex ad interroga­tionem nostram, hane interpretationem Vesprimii in praesentia Magnatum suorum promulgauit, quod non fuit eius intentionis tempore eonstitutionis Praepositurae, nec postea, quod alii Flandrenses Praeposito essent subditi, nisi qui tunc tantummo­do habitabant in deserto, quod sanctae recordatio­nis G. pater suis Flandrensibus concesserat, et in eodem futuris semporibus essent habitaturi. Nos vero idem cum Domino Rege tentientes, et ean­dem interpretationem habentes in animo, praedi­ctum verbum sic interpretamur, quod de nullis aliis Flandrensibus intelleximus, nec alios Praepositurae supposuimus, nisi duntaxat illos, qui tempore, quo ipsam Praeposituramconstituimus, in illotan­Uim habitatant, et erant habitaturi deserto, quod G. Rex Flandrensibus prioribus concessit. Et vt haec nostra et Domini Regis interpretatio omni tempore plemim robur, et firmam stabilitatem ob­tineant, has inde litteras scribi mandauiniLts, et sigilio nosto fecirmts sigillari." Decreuimus ergo etc. Datum Romae aprid Sanctum Petrum XVII. Kalendas Iulii. Ibid. F. CXX. p. 1. Katona Tom. IV. p. 553. A. Ch. 1198. Idem Innocentius donationem a Saulo, A. Episcopo Colocensi , Praeposito huic factam firrnat. Colocensi Archiepiseopo. — — Ecclesias S. Mariae de Ioth, S. Mauritii de Both, et Ecclesiam de Vnta, quas praepositurae Colocensis Ecclesiae de consilio et assensu tui capituli contulisti, sicut prouide facttim est, et praepositus Colocensis eas­dem iuste possidet, et quietc, auctoritate aposto-

Next

/
Oldalképek
Tartalom