Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Strigoniensi; tamen tempore necessitatis nostrae ipse Dominus Areliiepiscopus nos in eadem reci­pere teneatur. Datum per manus Domini Katapani, Episcopi Agriensis , aulae nostrae Cancellarii. A. ab incarnatione Domini MCXCVIII. Apud Wagner Analecta Scepusii P. I. p. 24. Katona H. C. R. H. Tom. IV. p. 504 — 5. Exstat Protogra­phum Originale in Archiuo Priinatiali. MSS. Heuenesi Tom. B, nro. 52. alias Tom. R. seu 61. p. I. A. Ch. 1198. Ide/n Emericus donationem a Patre suo Ec~ clesiae Strigon. factam stabilit et amplificat. In nomine sanctissimae Trinitatis, et indiui­duae Vnitatis. Emericus, Dei Gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramaeque Rex in perpetuum. Regiae Serenitatis elementia vniuersos, pie in Christo viuentes , protegere consueuit, ac fouere; specialius tamen Ecclesiae Dei, per quem reges regnant, et locis religiosis promtum solet fauorem impendere, et debitae prouisionis gratiam diligen­tius impertiri. Hinc est, quod nos, piis progeni­torum nostrorum vestigiis inhaerentes, tres partes telonii Strigoniensis, quas felicis meinoriae rex Bela , pater noster , diuinae retributionis intuitu, contulit Ecclesiae Strigoniensi, et quartam partein eiusdem telonii , quam nostra deuotio, pro re­medio animae nostrae et regni nostri salute, prae­fatae Ecclesiae donauit, praesentis scripti auctori­tate confirmamus. Et vt, quod pie collatum est, perpetua gaudeat felicitate et stabilitate, praesen­tem paginam sigilli regii impressione communiui­mus, statuentes, quod: si quis contra hoc factum nostrum venire praesumserit, nouerit se iram re­giae indignationis incursurum, et ab orationibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom